# Poemata sacra. Pars Altera 6.2.2

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera, ADAMI SIBERI CATECHESEOS, seu PIETATIS puerilis, libri II., CATECHESEOS, SEU PIETATIS PVErilis, Liber primus., EXPLANATIUNCULA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/6.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/6.2.2

HAEC caelitus per filium Amrami Deus
Manu notata duplici saxo sua
Decreta legum maximus nobis dedit
Et optimus, Sinaico olim vertice.
Non ullum erit numen, meum praeter, tibi:
Me solum amabis, servies soli mihi:
Me spem tuam, tuam vocabis gloriam,
In dextera mea reponens omnia.
Nam Dominus et Deus tuus sum, qui parem
Non ferre possum, sed parentum persequor
In liberis culpam: utor at clementia
In stirpem amantium mei millesimam.
Uti profane nomine metuas Dei:
Me laudibus fer, me celebra: nil bonum,
Nil esse rectum dixeris, quam maximi
Quod lingua loquitur, et facit manus Dei.
Sit sabbati dies tibi sanctissima,
Totum meo te dede verbo, ab omnibus
Cessa tuis rebusque et actionibus,
In te suas ut explicet vires Deus.
Post me loco secundo honore, quo decet,
Patremque matremque, et magistros affice.
Quibus potestas est et in te: sic eris
Felix ab omni parte, vives et diu.
Ne caede polluas manus, irae dolor
Oblitteretur, ferui das voces rege,
Iniurias patientia obteras, tuo
Promptus subire proximi periclum.
Amore casto, coniugi obstrictus tuae,
Cale, nec ullam mente pellicem fove:
Stude pudori, temperantiam cole:
Obscena vita verba, factaque improba.
In rem tuam ne aliena convertas, tui
Sudore cum vultus tibi victum para:
Sis liberalis et benignus in bonos
Iuxta malosque, patrem initatus caelitum.
Testare vera, contine a mendaciis
Linguam, calumniisque: honori proximi
Serui: tueri cuius et famam stude,
Interpretari et in optimam partem omnia.
Non areae, non te cupido coniugis,
Ullius aut capiat rei quae proximi est;
Averte quae possint nocere, et ei omnia,
Tibi ipse quod facis, precare prospera.
Decreta nos cognoscere haec legis docent,
Vitiositas sit quanta nostra, criminum
Et foeditas, tum caelitum qua gaudia
Adeunda sint via bonorum praemia.
Haec praestet ipse maximi Christus Dei,
Qui factus est noster sequester, filius:
Iram merentur facta nostra numinis,
Nil et agimus homines, agamus ut omnia,

---

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata2_1.xml.
