Latin
ESROMUS RUDIGERUS.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.14
Unproofread scanNot analysed yet
VIdi serius. invidente sorte,
Politos Epigrammatum libellos
Illos, quos tua Musa nuper orbi,
Sacrorum comites, dedit legendos.
His tu me criticum facis severum,
Censuraeque meae tuos libellos
Submittis, nimium tui, meique
Ignorans, nimium pudens, modestus.
Hoc quid te decoret Sibere, quod te,
Magni quod facio tuos libellos,
Vulgi pars quotacumque litterati?
At me quod canit et tuus celebrat,
Tanti quod tuus et facit libellus,
Nomen posteritas meum videbit.
Nec te iudicium meum celebrat,
Sed me iudicium tuum celebrat:
Cuius Musa laboribus favendo
Nostri temporis inter eruditos
Illustrem tribuit locum Poetas.
Ergo versibus optimis Adame,
Quos nostros ego pessimos repono,
Auro ferrea, gemmeis lutosa,
Testes accipe, sed tamen fideles,
Grati pectoris, et tui colentis.
M. D. LVII.