# Poemata sacra. Pars Altera back.4

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera, PHILIPPUS MELANCHTHON A. Sibero S. P. D.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.4

QUantum reserat habere collegam convenientem, …, non solum discimus ex veteribus exemplis et commonefactionibus: sed etiam ex nostris, praesertim in hac tristi confusione imperiorum. Nec parva pars est gubernationis institutio adolescentiae, etiamsi a Centauris et Cyclopibus deridetur. Opto igitur, ut habeas collegam convenientem. Schellenbergium existimo modestum esse: et si me allocutus fuerit, scribam de ipso ad te copiosius: iuvemus studia iuventutis propter gloriam Dei, quantum possumus: et speremus Filium Dei servaturum esse et doctrinarum et Ecclesiae reliquias In aliis regionibus aut nihil est literarum, aut assuefiunt ingenia ad Ethnicam sapientiam: et recens editum est alicubi scriptum, in quo renovantur furores Samosatenici: quod non sine gemitu cogitare possum. Sed ipsum Filium Dei … oro, ut sit adsertor suae veritatis: et nos regat et protegat. De tuo opere Lipsiae in mercatu colloquemur. Bene vale. Die Aprilis XX. M. D. LVII.

---

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata2_1.xml.
