Latin
ANDREAS MYLIUS Adamo Sibero S.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.6
Unproofread scanNot analysed yet
FRatri tuo Henrico, homini doctissimo, mihique antiqua necessitudine, quam quidem ego facio maximi, devincto ex sententia Illustriss Principis ea coram exposui, quae satis exspectationi facerent tuae, teque in eo cursu, quem tu multos annos cum magna nominis tui laude feliciter tenuisti, confirmarent. Sic enim habeto, neque nullos, neque optimos fuisse, cum a paucissimis discessero, qui hunc principem, amantem ingeniorum, religionis etiam, ac totius humanitatis cupidissimum, suis scriptionibus onerarunt: et ipsum Principem magis consuetudinis suae conservandae causa, quam qui dignos existimasset, in eos liberalem exstitisse. Postea vero quam tum librum Principi reddidissem, et (fatendum est. n.) mea quoque vox occasionem saltem cogitandi ipsi suppeditasset: commodiorem principem, magisque facilem non memini me umquam antea habuisse Nam et materiam suis moribus, de naturae potius convenientem facile amavit, et quam rarum genus. corum esset qui in hoc studio feliciter versarentur, ex sermone meo intellexit. Tibi igitur Princeps, cum qui se potissimum hoc munere dignum iudicasti, tum vero quod in ea parte, quae religionem propius attingit, elaborasti, agit gratias, teque orat, ut …sic accipias, ut sua erga te benevolentiae signum, non praemium laboris esse arbitreris. De me autem, qui et quantum tibi tuoque fratri debeam, et quid Dei beneficio possim fortassis, non ignoro, sie velim existimes, me vestris ornamentis et commo dis quantum effici diligentia et fide poterit, numquam esse defuturum. Vale. Suerini VII. Idibus Aug. M. D. LVI.