# Poemata sacra. Pars Altera back.7

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera, IACOBUS BORDINGUS A. Sibero S. D.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-altera/back.7

POema tuum Sibere doctissime, plenum pietatis ac caelestis sapientiae, nec minus graviter, quam erudite conscriptum, non solum principi nostro, cui dicatum erat: sed etiam eruditis omnibus, qui hic sunt, vehementer placuit: planeque visum est tali, quod mereatur illud elogium: Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Exemplar, quod mihi inscripseras, tradidit mihi frater tuus, gaudeoque isto tuo munere, quod per se splendidum est, et nom obscurum tuae erga me benevolentiae testimonium. Illud mihi grave est, quod parem tibi gratiam referre non possum. Animum gratum, et accepti beneficii memorem tibi polliceor, dum facultatem aliquam nactus fuero, qua declarare possin: quantopere tua causa velim. Rumor quidam huc perlatus est de incendio et conflagratio ne oppidi vestri. In qua si tu quoque iacturam aliquam fecisti, vehementer tua causa dolemus: sin, ut speramus, tua adhuc salva sunt, magnopere laetamur. Quicquid est, non puto tibi deesse praesidia, quibus in utraque fortuna te sustentare et erigere possis. Istum animum tibi Deus conseruet, ut et hic, et in aeterna vita nobiscum Deum celebrare possis, atque ad ipsius laudem Musas tuas quam diutissime colere. Vale. Rostochii VIII. Aug. M. D. LVI.

---

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata2_1.xml.
