Latin
PHILIPPUS MELANCHthon Adamo Sibero S.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera front.1
Unproofread scanNot analysed yet
CLarissime vir, …. Totam Mysorum regionem, ut nunc vocamus, iudico triangulo inculsam esse: cuius basis est, iuga Sudetum inter Albim et Elistrum, videlicet inter Pyrnam et Plavam: cacumem trianguli est penes confluens Salae et Albis unde nomen est Calegia apud Ptolomaeum, quod Salelbiam Lutherus interpretabatur. In eo triangulo, Dei beneficio, multa sunt ornamenta: genus hominum non incultum, Ecclesiae, urbes, scholae, iudicia: mediocris disciplina, frugum feraces agri, et venae metallicae. Haec saepe cogitans, oro filium Dei, custodem Ecclesiae suae, ut in hac regione sua dona tueatur, et seruet hos coetus, quos tu et alii similes docetis, qui quidem piis votis ipsum invocant, te precationum verba et numeros praescribente, ut ex ore infantium et lactentium celebretur Deus, Inspexi autem scriptum tuum, et quidem eos Psalmos praecipue, in quibus plerique interpretes valde hallucinati sunt. In iis vidi te nativas sententias feliciter reddidisse, sumque delectatus et proprietate et venustate. Quare ut edas hoc tuum Opus, valde te adhortor: nec Momos cures, quibus praeter sua nihil placet, ut Eobanum quidam exagitant: cuius quam fuerit felix vena, quanta ubertas, quantus splendor, scimus. sed voluit in Psalmis humiliore versuum genere uti. De praefatione admonebis me. Etsi enim tua dulcissima poemata lectores invitant, sine aliena commendatione: tamen mihi placet, etiam in tuis scriptis extare significationem nostrae amicitiae. Bene vale: die VI. I. Novembris, M. D. LIX.