Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON. LIBER SECUNDUS., Delatrunculis Amalechitis, qui Sicelega caeperant, et incenderant, persequendis
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Prima 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Me miserum, quid agam? qua me ratione, Creator,
Heu potero tantis explicuisse malis?
Caeperunt Amalechitae Sicelega latrones,
Ignis et exiguas hosticus ussit opes.
Praeda senes facti pueri, pavidaeque puellae
Barbara captivo corpore vincla ferunt.
Nec me, grata mihi quod coniunx utraque rapta est,
Damna movent, quavis haec quoque damna movent:
Pignora, qui sequitur miles Davidica signa,
Cara quod amisit, voce dolente queror.
Qui, quid abest, tantus saevit dolor, in caput istud
Quin iaciant irae quae dabit arma, furor?
Nec tamen auxilii Deus o discriminet ali,
Destituit mentem spes animosa tui.
Quare quaerenti, num persequar ede latrones,
Ut caesis rapiam, quae rapuere, viris?
Agnosco signum: quid nunc cessamus inertes?
En mihi promittit prospera cuncta Deus.