Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON. LIBER SECUNDUS., Solomonis Davidis F. regis Hebr. perentis a Deo sapientiam. 3. Hist. Reg. 3. et
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Prima 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo ne iam tanto servum dignaris amore,
Ut mecum facias talia verba Deus?
Posce aliquid Solomon, nullam patiere repulsam,
Est dare promissis uberiora Dei.
Fecisti regem, solio patrioque sedentis
Tota sub imperio terra sit ista iubes:
Sci licet Isaidae ne non promissa parenti
Verba videretur certa secuta fides:
Isaidae, ingenium quo non metuentius ante
Aut tulit, aut tellus post feret ista, Dei:
Per tua, cui dixti, iuratus numina, Natus
Post te sceptra feret, me tribuente, tuus.
At regno quia non aetas satis apta, duobus
Addita cui lustris vix duo lustra, mea est:
Nescia quae rerum sunt tempora, quid fugiantque
Non satis exactum, quidque sequantur habent:
Et populus numero vincunt Israele nati,
Arida quae tenuis corpora puluis habet:
Non peto devictos hostes, clarosque triumphos,
Grande vel a toto nomen ut orbe feram.
Non mihi divitias, non auri fulua talenta,
Non etiam vitae tempora longa peto.
Cor sapiens, prudens, tua cor mandata capessens
Si dederis, dederis omnia chare parens:
Ut recta erroris nebula novisse remota,
Et de lege tua reddere iura queam.
Nam sine te populi turbam quis rite gubernet?
Quis molis tantae pondera ferre queat?