Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON. LIBER QUARTUS., Sarae Raguelis F. orantis liberationem ab infamia. Ibidem.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Prima 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
LAudibus o cunctis rerum celebrande Creator.
Gentis et Isaciae rexque paterque, Deus:
Qui placidae memor es media bonitatis in ira,
Praetereat iustum ne gravis illa modum:
Amittis noxas delicta fatentibus, affers
Inque malis, querula voce rogatus, opem:
Ad te flecto meos vultus, et lumina tollo:
O' tua sint nostrae numina prona preci.
Nupta viris septem, toties et sponsa, nec uxor,
Quam feror indigni criminis esse rea?
At precor o facias, teneam te iudice causam,
Vel tenebris veniat mors mihi cincta caput.
Scis hoc, scis genitor, quem non mortalia fallunt,
Non unquam cupidam me petiisse virum.
Virgineo nullas concepi pectore flammas,
Casta animo, puro corpore casta sui.
Turpia lascivi fugi consortia coetus,
Et verba obscoenis liberiora iocis.
Esse tamen volui non dicta libidine coniunx,
Sed quia sic leges relligioque iubent.
Aut ego digna viris, aut illi coniuge digni
Non fuerunt, alii servor et ipsa viro.
Ecquis enim Domini mentem percepit, et ecquis
Iudicium novit, consiliumque Dei?
Hoc certumque tamen manet, immotumque, potenti
Curae culiores numinis esse Deo.
Nam das, ut vitae post multa pericla, coronis
Ornetur iustas turba probata comas.
Tristia damna levas, curarum fluctuat undis
Mens quibus, ut laeto profluat ore sonus.
At quibus avertere tuam sua crimina mentem,
Pectore si toto paenitet esse malos:
Qua tua blanda illis, qua mansuetudine parcit,
Quae fassis non est gratia clausa reis?
Pernicie nostra non delectare, sereni
Post pluvias redeunt teque iubente dies.
Et mihi post hiemes veniet, tantasque procellas,
Numine placato mollior aura tuo:
Laudibus o cunctis rerum celebrande Creator,
Gentis et Isaciae rexque paterque Deus.