# Poemata sacra. Pars Prima 6.2

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Prima, ADAMI SIBERI AD ILLUSTRISS. PRINCIPEM AC DOMINUM, D. IOANN. FRIDERICUM III, Hagaris Aegyptiae, cillae Abrahami, ad fontem viventis et videntis. Gen. 16.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-prima/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poemata-sacra-pars-prima/6.2

Quae tenebrae, quanta est in nostra mente caligo,
Prorsus et aetherea pectora luce carent.
Esse nec in cura miseram, nec amore putabam,
Cuncta regit dextra qui maderante, Dei:
Serva modis quod non dignis tractata videbar,
A' Domina fugiens per loca vasta mea.
Nunc aedes ad Thariadae mandatque reverti,
Nuntiat et genus prospera cuncta mihi:
Nam posituram uteri pondus, prolemque daturam
Abramo, quae sit magna futura, patri.
Gratia, lausque Deo: me posteriora videntis
Vidi, iam redeant gaudia, cura vale.

---

Adam Siber, Poemata sacra. Pars Prima. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoemata1_1.xml.
