# Poematum libri V 1.1.1-44

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., Ad ampliss. Praesulem, et illustrem Principem ac dominum, D. Georgium, lines 1.1.1-1.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.1.1

QUIS status, et quae sit populi fortuna professi,
Quae reserat caeli tecta beata, fidem:
Luce magis clarum non est hoc tem pore Phoebi
Scilicet, et nostri voce doloris eget?
Non ita se gentis pudor atque infamia Christi,
Papa, caput scelerum, nequitiaeque parens:
Non ita se nobis obscure praebet iniquum,
Qui nostras toties Turca refringit opes.
Heu quot et hic miseras strages, quot et edidit ille,
Quam scit saeviciae neuter habere modum?
Papa tamen, quam Turca, minus. necat iste cruentus
Immani, bello corpora capta, manu:
Ille animas iugulat, Christique cruore redemptos
Praecipites Stygias cogit adire domos.
Iamque (nefas) laudem tali pro crimine captat,
Nomen et impietas relligionis habet.
Pro qua dum pugnat, quas non excogitat arteis,
Armaque aperta simul, bellaque tecta parans?
Ut verbum, ritusque sacros, et nomina Christi,
Ut tollat cultum, noticiamque Dei.
At nec ab externis Ecclesia pressa tyrannis,
Dum numquam placidae tempora pacis agit,
Non patitur graviora domi: discordia demens
Nam qua non Christi dissipat arte gregem?
Dum spargit varias sectarum dogmata fraudes,
Et populum sibi qui talia credat habet.
Ah Christe, ah nimium verax nimiumque fuisti,
Divino nobis vaticinate sono:
Credite tempus erit, nec erit procul, editus Orco
Cum geret in templo regna superba meo.
Qui populosque sua doctrina, urbesque domosque,
Coget pollutos omnia monstra pati.
Tam furiis animi sensus deperditus, ipso
Affectet vero maior ut esse Deo.
Pace frui nec erit: cerno bella, horrida bella,
Et populum contra castra cruenta meum.
Ipsa arctis misere religata Ecclesia nodis,
Vincta geret versas in sua terga manus.
Quam tunc rarus erit, cur non mea dogmata fraudi,
Non fuerit fraudi nomen habere meum?
Impia quinetiam veris admista docentum,
Turbabit rectam factio multa fidem.
En Christus nemorum, dicet, secreta subivit,
Iste: sed ille, Domus interiora tenet.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
