Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., HIEREMIAE PROPHETAE, Hier. XIII.
Adam Siber, Poematum libri V 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
MAgna pater, magna impietas est nostra, sumusque
Non ullum veriti sustinuisse nefas:
Digni ideoque pati quas poenas cumque mereri
Turba potest, vitiis conscelerata suis.
At quia te nihil est quidquam mansuetius uno,
Ac miseris placidum culpa professa facit.
Parce bonus parce omnipotens, portuque salutis
Excipe quassatae naufraga membra ratis.
Unica tu dubiis rebus fiducia, solus
Ipse iuvare soles, ipse iuvare potes.
Cur velut aut hospes sis, aut alienus, in istis
Nos potes heu fractos deseruisse malis?
Es cur invicto pectus ceu robore fultus,
Qui tamen haud ulla parte iuvare velit?
Aut aliquis veterum vasta de gente Gigantum,
Qui non sit praesens, auxiliumque ferat?
Qualescumque sumus, noster tu rexque paterque,
Nomine deque tuo gens tua dicta sumus.
Rex populum, natosque parens, de nomine dictam
Ergo tuo gentem protege summe Deus.