# Poematum libri V 1.16.93-108

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., DANIELIS PROPHETAE DE peccatis populi sui lamentatio. Dan. IX., lines 1.16.93-1.16.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/1.16.93

Non nos iusticia freti pater optime nostra,
Has querulo maesti nunc damus ore preces.
Nam fieri possit meriti quae gratia tanti,
Quae nobis valeat conciliare Deum?
Ante tuos vultus tua nos clementia sistit,
Et quae spes tota est in bonitate tua.
Ah Deus audi igitur, Deus ah miserere: salutis
Ah nobis placidus limina pande Deus.
Augustae propter laudis tua nomina, propter
Aeternae famam quam pietatis habes.
Tristibus ut tandem versis ad prospera fatis,
Fas patriae antiquum sit reparare decus.
De sancto nec enim Solymorum moenia quondam
Nequidquam fuerunt nomine dicta tuo.
Aut ipsi Isacidum pars exiguissima gentis,
Quantumuis miseri, non tua turba sumus.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
