Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., IOSVAE DUCIS ISRAELITICI querela, de reiecto exercitu ab oppugnatione oppidi
Adam Siber, Poematum libri V 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo iter est nobis verso redeuntis in ortum
Flumine, Iordanis per vada sicca datum:
Sanguis Amorrhaeos noster quo tingeret enses,
Et caderet populus caesus ab hoste Dei?
O'utinam, miseros haec si fortuna manebat,
Iordanis nobis non patuisset aqua.
Quae sors prima fuit, sed nos Basanidos, unde
Venimus huc, terrae detinuisset humus.
Heu pudor, heu prcssos pavida formidine mentes
Turpia probrosae terga dedisse fugae.
Iamiam nulla mora est, populi quae maxima turba,
Huius in Isacidas quin regionis eat,
Ut nostro illorum tepefiant tela cruore,
Et pereant gentis nomina clara Dei.
Quod simul eveniet, famae quid fiet, et illi
Quae tua magne Deus gloria fine caret?