# Poematum libri V 2.7.1-46

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII., lines 2.7.1-2.7.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.7.1

AEterna cuius genitor sum mente crcatus,
Lux de luce, Deo de genitore Deus.
Victus amore tui caeli aurea templa reliqui,
Et sum mortali corpore natus homo.
Ut quacumque patet tellus, tua numina cunctis
Notificem, donat quos tua dextra mihi.
Et iam quem dederas vitae cursumque peregi,
Claraque doctrina est laus tua facta mea.
Iam didicere homines vitam aeternamque salutem,
Unius esse tui cognitione sitam.
Ingens, immensus quod sis, iustusque bonusque,
Cuncta creans solus, cuncta tuensque Deus.
Cui sic humani generis iactura dolori,
Invecta anguino fraude doloque, fuit:
Ut Christum, quo nil terris dare maius habebas,
Aetherea sobolem miseris arce tuam.
Quem servatorem quisquis fratremque professus,
Non timido patrem te vocet ore suum:
Iusticiae aeterno redimitus tempora lauro,
In regno capitat gaudia mille tuo.
Venit saeva dies, et ineluctabilis hora,
Heu nimis infandi funeris hora mei.
Nec vero cunctos non stat perferre dolores,
Et diram forti pectore adire crucem.
At quod et infirmum corpus, moribundaque membra,
Non possunt irae fulmina ferre tuae:
Quam nunc ut placem, quodcumque admisit ab aevi
Principiis hominum gens peritura scelus:
Post aliis unquam quidquid peccabitur annis,
Non merita cogor morte piare mea:
Hoc pro perpetuo tua te carissima proles
Quo flagras genitor poscit amore sui:
Vincere constanti da pectore quidquid acerbi est,
Vincula, iudicium, vulnera, probra, crucem.
Sim letho lethum, Stygii mihi claustra tyranni,
Et pateant atrae limina caeca domus.
Devicto cernat sibi me rapere arma scelestus,
Qui genus humanum perdidit omne draco,
Arma, mali caussam, peccati iura, necemque,
Ultrices flammas, flagraque Tisiphones.
Ut caelum plenus spoliis invectus opimis,
Sub pedibus victor cuncta creata premam.
Et maiestatis divinae luce coruscus,
Ad dextram sedeam laetus honore tuam,
Qui prius in patrio gremio mihi, maxima mundi
Haec facta est pulchri quam positura, fuit.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
