# Poematum libri V 2.7.135-146

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., IESV CHRISTI FILII DEI pro Ecclesia. Ioan. XVII., lines 2.7.135-2.7.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.7.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.7.135

Illis es nomen sine re: sunt fabula, nugae,
Et delir antum somnia, verba Dei.
At tua te novit soboles, tua facta celebrat,
Per laudis titulos ingrediturque tuae.
Hi quoque te norunt, qui se debere salutis
Laetantur grato pectore dona mihi.
Quae ne deficiant unquam memorare: retexi
Te totum, postbac clarius et retegam:
Algida caelesti flammando corda vigore,
Afflatus sacri muneribusque tui.
Ut nostri semper maneant in amore fideles,
Ipse in eis maneam perpetuoque pater.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
