# Poematum libri V 2.9.1-55

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., CONTRA HOSTES FILII DEI, de Germanico M. Lutheri., lines 2.9.1-2.9.55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/2.9.1

AVrea caerulei caeli qui sidera torques,
Et freta, cum terris, nigraque regna quatis,
Qui quamvis iustus, quod amas rectumque piumque,
Prosequeris paenis impia facta Deus:
Saepius es facilisque tamen, veniaeque paratus,
Ac merito mitis nomina patris habes:
Non ô non ullas nos commeruisse negamus,
Quas par est paenas impia vita luat.
Nam quod non facinus, quod conscelerata nocentum
Pectora, non foedum sustinuere nefas?
Ut licet a prima nascentis origine mundi
Omnia quis repetens secla priora legat:
Nulla queant annis conferri tempora nostris,
Quis nomen pietas, nomen inane fides.
At tribuas veniam miseris, patrioque favore
Vindictae clemens supprime lora tuae.
Aut si vota carent haec nostra pudore, manetque
Debita iam pridem paena luenda reos:
Tu nos plecte, tu is satius mitissime rerum,
Crudeles hostis quam subiisse manus.
Quam Sathanae subiisse manus, Latiique Baalis,
Et sub quo misere Graecia pressa iacet.
Qui quamvis, quod tu (nam scis Deus omnia) nosti,
Nil laesos quo se iure quer antur habent:
Et nisi tu dederis (illis nam crimina contra
Uti ceu virga vindice, nostra potes)
Propterea non esse suum punire nocenteis,
Seque sciunt in nos iuris habere nihil:
Incensi furiis, coniunctis viribus, eheu,
Nos tamen immani perdere morte parant.
Quam vero propter caussam? quod qualia vellent,
In te sunt nondum crimina nostra Deus.
Iratos faciunt nobis non turpiter acta
Vita, nec in nomen lingua proterua tuum:
Nam laedi, oderunt quia te, tua numina gaudent,
Id propter laeti factaque foeda vident.
Te solum colimus mundi quod rector et auctor,
Qui quodque es fueras, quod fuerasque manes:
Quod Christum, supera caeli qui sede relicta,
Supplicio ut lueret crimina nostra suo,
Induxitque hominem, venitque salutifer orbi,
In caelumque suo sanguine fecit iter:
Esse Deum sine principio, sine fine fatemur,
Aeternum aeterno de genitore satum:
Quodque prius quam Sol, caelo quam Luna micaret,
Spiritui obscuras qui superibat aquas,
Quos patrique Deo, natoque adbibemus honores,
Atque humili factas fundimus ore preces:
Et sic tergemino vener antes numine numen,
Non viciis quamvis vita scelesta vacet:
Dogmata pura tamen verbi, moremque tenemus
Sacrorum, priscis qui datus extat avis:
Prodigiosa nihil foedi mendacia Papae,
Cur antes fraudes nil Mahomethe tuas:
Hoc Stygius propter furiis agitatus et ira,

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
