Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., CONTRA HOSTES FILII DEI, de Germanico M. Lutheri., lines 2.9.56-2.9.102
Adam Siber, Poematum libri V 2.9.56-102
Unproofread scanNot analysed yet
Immani turbat cuncta furore Satban.
Hoc propter Latius scelerum sentina sacerdos,
Concitat in nostrum barbara regna caput.
Denique Turca ferox, longeque volante sagitta
Pollentes et equis cogit ad arma Getas.
Te coluisse nefas: te, si numeremur in illa
Turba pater, verum quae negat esse Deum:
Si Christum foede laceret lingua impia, numen
Si dieat fictum spiritus alme tuum:
Proh vero quantum sceleri daret hostis honorem,
Quam nullo armorum sollicitante metu,
Mollia securae peragentes otia pacis,
Protegeret veluti pignora chara parens?
Sed convulsa prius tellus diducat hiatum,
Ad Styga sulphureo fulminis igne datis,
Crimine quam laudem mereamur turpiter isto,
Concipiant tantum cordaque nostra scelus.
Nec tu proicies tibi dedita pectora, digni
Non quia nos, numen sed quia mite tuum.
Sed quia non tam nostra salus, quam gloria sancti
Nominis hac agitur parte verenda tui.
Non nos inventam nostra ratione tuemur
Doctrinam iniussi per tua templa Deus.
Ipse tuus nobis natus deprompta paterno,
Attulit e caelo munera tanta, sinu.
Atque ea non solum totum vulgata per orbem,
Deposito iussit concelebrare metu:
Concta fovente urens nostrae sed et igne medullas
Mentis, adest operi dexter ubique suo.
Invictas addens vires, ac nescia frangi
Pectora, docta minas spernere, docta neces.
At vero cum nos foedum ceu perdere crimen
Ipsius hoc propter munus opusque velint:
Sublato e terris Sathanas ut nomine Christi,
Nos inter nomen possit habere Dei:
Papa suas fraudes, Mabomethi numina mundunt
Ficta per immensum prodere Turca sui:
An dubium, miseris quae iniuria venit ab illis,
Quin multo, quam nos, te magis illa petat?
An dubium, scelus est, uno si numine trinum,
Exitio dignum, te coluisse Deum:
Non modo quin ipsum sceleris te crimine damnent,
Hac qui, non alia vis ratione coli:
Pellere siderea sed te quoque sede furentes,
Sis nec ut ipse, tibi sit neque turba, velint,
Quae tibi sacra ferat, precibus dominumque Deumque
Te colat, inque suis ausit adire malis?