Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI EPINICION LIBER,, MOSIS ET ISRAELITARUM, submerso Pharaone in mari rubro. Exod. XV., lines 3.2.91-3.2.110
Adam Siber, Poematum libri V 3.2.91-110
Unproofread scanNot analysed yet
Te iam nunc horrent trepidae formidine gentes,
Dura quibus pavidus concutit ossa metus.
Corda micant regum quis parent ditis Idumes
Sceptra, Moabitis territa corda micant.
Qua Cananaea patet tellus, animusque colonis,
Et fracti robur corporis omne labat.
Quos timor ô utinam, facias, non ante relinquat,
Promissum teneat quam tua turba solum.
Sed facies, omnes veluti de marmore signa,
Ad nomenque sines diriguisse tuum.
Hostibus invitis mansuras ponere sedes,
Caerula Iordanis qua fluit unda, dabis.
Ad templi duces delubra faventia votis,
Quae tibi legisti montis in arce tui.
In quibus aeterna celebreris laude, salute
Pro populi praesens invigilesque tui.
Salue opifex rerum, tellus cui seruit et aether,
Omnia qui dempto fine creata regis:
Et nos et mersum memorantia nostra Pharonem
Carmina, pacato numine dexter adt.