Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., AENEUS SERPENS, DE CAPITE libri Numerorum XXI. ad Phil. Melanchthonem., lines 4.11.1-4.11.44
Adam Siber, Poematum libri V 4.11.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
AMramides merso qua tempestate Pharone,
Duxerat Isacidas per vada rubra maris:
Venit in Arabiae saxeta, et inhospita, numquam
Rura labore hominum culta, labore boum.
Vertice qua Sina aethereo, Nabathaeus Orebo
Cum socio, sacrum tollit ad astra caput.
Hinc per Idumaeos, fuerat quae proxima, campos
In Cananaea Deus quod negat arua viam:
Flectere sed retro cursus, longoque Sierum
Anfractu, circum tendere mandat iter:
Fessa labore viae, paulo quae fugerat ante,
Ad Pharias optat turba redire domos.
Incusatque Deum, raptatque in crimine Mosen,
Atque, sibi solitum, verba proterua iacit.
Haec pacta Isacidis tellus, haec ora beata est,
Quae melle et lactis tota liquore fluat?
Regna utinam nobis numquam deserta Canopi,
Aut super hoc nostrum tempore nemo foret.
Essemus miseri, sed vel sensu absque doloris,
Vel mensas inter Niliacasque dapes.
Nunc undas nobis tellus nec feta ministrat,
Nec frugum praebet mitia dona Ceres.
Manna quidem superant, sed cui fastidia tandem
Non moureat cr4escens vilis in ore cibus?
Praestat ad Aegypti rigidas remeasse catastas,
Cocta ubi carne tamen membra replere datur:
Quam silvis dira periisse fameque sitique,
Haec fierique cibum, quas habet ora, feris.
Hic Deus intumuit, poenae nec tempora differt,
Cum subito castris plurima dipsas adest.
Flammiferi dipsas feriat quae dente veneni
Membra, siti (miserum) tabificaque necet.
Peste nova pereunt, lethataque corpora passim
Serpentum morsu vir mulierque iacent.
Paenitet Isacidas mentis, linguaeque profanae,
Ipse Deum Moses de veniaque rogat.
Mite Deus numen: Quoniam peccasse fatentur,
Et poenas, inquit, se meruisse dolent:
Nostra etiam ira pedem referat, suspende draconis
Aenea sublimi corpora fixa trabe.
A'colubro laesus quae qui suspexerit, ille
Vivet, et integro corpore sanus erit.
Iussa facit Moses, serpens ex arbore pendet,
Dirigit huc oculos femina virque suos.