Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., THOBIAE THOB. F. PRO FELICI coniugio preces. Thob. VIII.
Adam Siber, Poematum libri V 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
QUem coluere tuo defensi numine, rerum
Maxime stirps quorum progeniesque sumus:
Te caelum, et liquido quae pendet in aere tellus,
Te nubes, venti, caerulaque unda maris:
Omnia te laudent, tibi seruiat omne quod usquam est,
Et celebrent nomen cuncta creata tuum.
Tu cum composito viridi de cespite Adamo
Euam, ure tori quae socianda, dares:
Sanxisti qui cum consortes exigat annos,
Iungatur nostrum cum pare quisque sua.
Quae tua ne contra faciam mandata ereator,
Hanc Saram elegi, quae mihi sola placet.
Non Veneris propter lascivae gaudia: possim
Sed potius fieri te tribuente parens.
Sed potius nostro nascantur sanguine, cresca:
Per quos immensi gloria magna Dei.
Quod supplex ergo mecum mea Sara precatur:
Nos placidus summa pro bonitate tege.
In socio thalamo quod sit tibi cura bonorum:
Exempla ut canis simus uterque comis.