Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., COELUM ET TERRA TRANSIbunt, mea verba non transibunt. Lucae XXI.
Adam Siber, Poematum libri V 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
HOc caelum, certisque vides quae sidera caeli
Lapsibus alternas ire redire vias:
Hic sol, qui lustrat terras, hominumque labores,
Cynthia quae numquam quo prius ore niteti
Lucidus hic aer, atque aere purior ignis,
Et terra, et liquidi caerula stagna maris:
Ad nihilum recident supremis omnia flammis,
Exitio mundum quum dabit una dies.
At ceu morte caret Deus, illius ore profecta
Sic verba aeternum non peritura manent.