# Poematum libri V 4.21

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., COELUM ET TERRA TRANSIbunt, mea verba non transibunt. Lucae XXI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.21

HOc caelum, certisque vides quae sidera caeli
Lapsibus alternas ire redire vias:
Hic sol, qui lustrat terras, hominumque labores,
Cynthia quae numquam quo prius ore niteti
Lucidus hic aer, atque aere purior ignis,
Et terra, et liquidi caerula stagna maris:
Ad nihilum recident supremis omnia flammis,
Exitio mundum quum dabit una dies.
At ceu morte caret Deus, illius ore profecta
Sic verba aeternum non peritura manent.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
