Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., AD IOANNEM RIVIUM Atthendoriensem.
Adam Siber, Poematum libri V 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
BElla sonent alii, Phoebumque morentur in armis,
Fertile qui vena divite pectus habent.
Delicias alios. molli compoonere versu,
Nec pudeat Veneris furta referre suae:
Sint qui mordaci distringant carmine, scripta
Inque bonos edant sanguinolenta viros:
Sint Epicurae qui dent praecepta culinae,
Et doceant quo sint vina bibenda modo:
Denique materiam sumat quam quisque probarit,
Venturum qua se speret in ora virum:
Me Rivi sacris iuvat invigilare camenis,
Sanctaque Iessoeae fila movere lyrae.
Instar dum verno quae flores ingerit aluco,
Atque favos dulci nectare stipat apis:
Per thyma saluifici volitans sanctissima verbi,
Musarum includo, quae placuere, favis.
Hoc sedet ex illo studium mihi tempore, castas
Quo puer ad Musas ausus adire fui,
Admovi fontique tuis hortatibus ora,
Bellerophontaei quem facit humor equi.
Non quod me sperem laudes attingere, verso
Carmine Davidis quas Eobanus habet,
Quas habet aeterno labris qui figere Christo
Sancta iubet sanctis oscula Stigelius:
Aut qui Fabricuius Venusina dividit aure,
Quae ferit Aonia carmina sacra lyra:
Sed ne grata Deo non sint data munera venae,
Et vis ingenii quantulacumque mei.
Nec sacra mi statuent finem nisi fata canendi,
Semper in hoc noster tramite curret equus.
Si dubitem, quin hanc mentem grateris Adamo:
Non tua sat fuerint pectora nota mihi.
Sed mihi grataris. iuvet at me Christus Apollo,
Utque velit libris dexter inesse meis:
Molle ferens pro me costumque et thuris honores,
Illum sollicita devenerare prece.
Sic mihi dictabunt faciles pia carmina Musae,
Famaque erit scriptis non aliena meis.