# Poematum libri V 4.5

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus., SERVI ABRAHAMI PRECES, cum legatus in Mesopotamiam missus esset ad adducendam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/4.5

PRosper ades, precibusque favens, pater optime, nostris,
Haec mea pro domino sint rata vota meo.
Tandem iter emensi, iussa consistimus ora,
Hic ubi muscosis fontibus unda fluit.
Iamque petiturae latices de more puellae,
In sua supposito vertice tecta ferent.
Ex illis igitur, lympham quaecumque roganti
Porriget, et blando dixerit ore, bibe:
Quin famulis etiam praebebitur, atque camelis,
Hausta meis manibus fontibus unda, tuis:
Hanc precor esse velis, me conciliante, marita
Quae digna in thalamos Isaci abire mei.
Sic discam, vere te res curare patroni,
Nec sinere optatis pondus abesse piis.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
