# Poematum libri V 5.10

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD IOACHIMUM CAMERARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.10

QUi Cicerona refers Latio, Demosthena Graio,
Sive hoc, sive illo te iuvat ore loqui:
Ecquid ut ista legis Ioachime, Siberus Adamus
Mirare hoc paruum quis tibi mitat opus?
Non aliquo fateor, tibi qui sit iunctus ab usu,
Nec tamen ignotus qui fuit ante tibi.
Huius erit testis locuples Meurerus amico,
Meurerus Clarii gloria rara chori.
Hic ad te quodam deducto tempore, fecit
Alloquii fieret copia grata tui.
Quam tunc non dubium promittere visus amorem,
Cum mihi dicebas, Tu quoque noster eris?
Quo motus verbo, iampridem carmine mentem
Debuer am memorem significasse tibi:
At pudor officium tenuit, nostrasque Camenas
Ad te nequaquam passus adire fuit.
Quem tamen abiciens, ut amoris foedere certo
Nunc tibi coniungar, nostra Thaleia petit.
Nec me, ni fallit mens, aspernabere, eritque
Ianua amicitiae non mihi clausa tuae.
Hoc animi candor, cunctis et cognita virtus,
Hoc spondent mores, ingeniumque tuum.
Adde, quod ad Musas cum te tuus incitat ardor,
Proveniant nulli carmina culta magis:
Non me reicies communia sacra colentem,
Sacra Philetaeis ingeniosa modis.
Sic rursus, tota Christum quod mente precaris,
Pax nostro optatas ducat in orbe moras,
Ut tua succrescat sequitur quae signa iuventus,
Se, studiumque suum consecret omne Deo.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
