# Poematum libri V 5.12

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM ANDREAE FRANci Camitiani Iurisconsulti.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.12

SIt mihi fas, umbram tumulo dum condimus, hospes,
Addere, quae busti carmina fronte, legat.
Immiti Francus consumptus morte, sub ista
Andreas tegitur Camicianus humo.
Aonas in montes ductum florentibus annis
Ipsa suo fovit Calliopeia sinu.
Instruxit cithara, sacras et tradidit arteis,
Mente quibus feritas, asperitasque fugit.
Inde acri studio sinuosa volumina iuris,
Et didicit leges Martia Roma tuas.
E' quibus et decus, et praeclarum nomen adeptus,
Non modo Lipsiaca magnus in urbe fuit:
Esset ut eximius praestanti laude senator,
Commoda creverunt publica cuius ope:
Inter eos esset cuiquam nec honore secundus,
Reddere qui rudibus iura petita solent:
Sed quoque consilium dubiis in rebus ab illo
Saxoniae petiit nobilis aula ducum.
Ossa iacent hic: caerulei templa aurea caeli
Mens colit, aeternis perfruiturque bonis.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
