Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN ITINERA ITALICA GEORgii Fabricii.
Adam Siber, Poematum libri V 5.13
Unproofread scanNot analysed yet
AVsoniae cultas quae sunt visenda per oras,
Oppida, rura, arces, flumina, stagna, lacus,
Moenia seu Patavi, Troiani Antenoris urbem,
Seu Romam, Roma Parthenopenque petas:
Sive iter Hetruscum carpas, reptes ve per Alpeis,
Explicat haec lector pagina docta tibi.
Pagina quae certans Venusinis aemula chartis,
Cur longinqua docet sint adeunda loca.
Non caelum ut mutes, ceu grus, quae Strymona pennis
Quod fuerat tranat, quod fueratque redit:
Sed studia et mores hominum, Laerte creati
Exemplo, variis perspeculere locis.
Unde usus rerum venit, et prudentia maior,
Quis sine quid tandem vivere laudis habet?
Hanc tibi Fabricius Latio dat ab orbe reversus,
Fabricius patriae gloria rara suae.
Quam si mente legis, qua scripsit et edidit ille,
Crede mihi, fructu non pereunte leges.