# Poematum libri V 5.15

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM MARTINI Lutheri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.15

NEc nostri vidit similem cui temporis aetas,
Nec pietate parem secla futura ferent:
Martini placida, post fata, quiete Lutheri
Membra, sub hoc tumuli marmore tecta cubant.
Obruta pontificum quae fraudibus ante latebant:
Eruit hic princeps dogmata vera Dei.
Ut sua saluifico constaret gloria Christo,
Tempore quae longo pene sepulta fuit,
Fecisset quod opum non ulla potentia, castra
Nulla quod innumera Martia plena manu:
Ipse Dei verbo, Christo fidissime Paule
Doctrinae fretus fulminibusque, tuae:
Fregit opes Antichristi, foedissimus ipsa,
Heu pudor, in sancta qui sedet aede Dei.
Thesbitae turbans exemplo sacra Baalis,
Acceptos cultus restituitque Deo.
Nil neque te meretrix veritus Babylonica, diro
Vertice tergeminum quae diadema geris.
Nec satanam, Stygiis qui te produxit in antris,
Huic nec subiecti totius orbis opes.
Pro quibus in caelo vitae felicis honore
Auctus, perpetuae gaudia pacis habet.
Mox proceres inter sanctos, in nube corusca
Debita cum Christus praemia cuique dabit:
Voce sua Papam condemnaturus, et omnem
Quae parteis Papae turba secuta fuit.
Quod velit esse brevi, cura quicumque salutis
Tangeris, ardenti voce precare Deum.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
