# Poematum libri V 5.19

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM PAULI LINdanae Theologi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.19

HOc Christo sacrum est: templum venerare viator,
Utque sit huic cineri terra precare levis.
Hoc igitur tumuli sub marmore Lindana Paulus,
Nomine qui quod erat, lingua animoque fuit.
Spirabat totus Christum, Christumque sonabat:
Eloquio Paulus, pectore Paulus erat.
Sectarum rabiem, Papae furiasque perosus,
Quosque iuvat bello sollicitare Deum.
Exstinctum luxit non ficto Misnia planctu,
Luxerunt maesti Saxoniaeque duces.
In spe sanctorum corpus tellure quiescit,
Gaudia mens caeli non peritura capit.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
