# Poematum libri V 5.2

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD GEORGIUM FABRICIUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.2

FAbrici Aonidum decus, Camenas
Qui tecum in patriam Italis ab oris
Infers, Pindaricos sonante plectro
Et cogis numeros referre Christum.
Cum, nugas aliquid meas quod esse
Putas, tardipedi Deo sacrare
Non permittere mi velis, facultas
Quas parui ingenii, molestiaeque
Graves non patiuntur expolire:
Te tuus veniam hanc peto Siberus,
Ut si quidquam animo meo expetisti
Quod gratum faceres, manus libellis
Nostris admoveas, parum venustos
Nec salis lepidos nec eleganteis
Tollas versiculos, placere possint
Quo plus, scrinia nostra cum relinquent,
Non dico populo: nihil moramur
Istos in plateisinambulantes,
Ad se vulgi oculos trahunt et aures
Qui vultu tetricoque, vestiumque
Splendore, et digitis micante gemma:
Verum illis, liquidos bibere fontes
Qui Musarum hedera caput sacratae
Cincti, diligit ipsa quos Minerua,
Et quos Phoebus amat, neposque Atlantis.
Quis si contigerit mihi probari,
Tum vero unius aestimemus assis,
In me quod scioli measque Musas
Iactabunt. Sciolis placere summum
Probrum, maxima displicere laus est.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
