Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM VALENTINI Hertelii. Viator et Charis.
Adam Siber, Poematum libri V 5.28
Unproofread scanNot analysed yet
VI. IN tumuli quae fronte sedes, quod maesta puellae
Nomen habes? CH. Dicor blanda et amica Charis.
VI. Quae lateri iunctae? CH. Clio, Cliusque sorores.
VI. Et docti situs est hic cinis ergo viri?
CH. Est vero Hertelii. VI. Cur servas ipsa sepulchrum?
CH. Quodque puer coluit me, coluitque senex.
VI. Musarum dignus lacrimis: sed busta frequentant
Cur pueri? CH. Doctor quod puerum ille fuit.
Et teneram erudiit magna cum laude iuventam,
Hic ubi Chemnicii moenia clara vides.
VI. Nunc nimium rari doctique bonique magistri.
At tumulo illius quis dedit hos titulos?
CH. Exstincti luxit qui fata, Siberus Adamus,
Inferias socero persoluitque gener.
VI. Discedo: sit pax umbrae, tumuloque sub ipso
Et nardum cineri spiret, et urna crocum.