# Poematum libri V 5.31

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM CASPARIS Borneri.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.31

GAsparis hic sita sunt Borneri membra, Camenae
Quem maestae exstinctum turba novena gemunt.
Nosse cupis caussam? non has studiosius alter
Ad vitae coluit tempora summa suae.
Testantur monumenta scholae, Philyraeus Elister
Quae cursus placido flumine praeter agit.
Hoc duce barbarie pulsa, quis nescit honestis
Adsertum studiis, quod decet esse, decus?
Dum praestante viros doctrina adducit, et ipsum
In primis iuvenem clara Mosella tuum.
Quis nescit, monachi ventres quae celsa tenebant,
Et Veneri et Bromio templa sacrata patri:
Artibus esse bonis auctore hoc reddita, nactas
Atria se dignae Thespiadesque domus?
Inter ubi primos nullos fugiendo labores,
Qua docuit cura, sedulitate, fide?
Nocte dieque suo versans cum pectore, posset
Doctrina augeri qua studiosa cohors.
Quod tulit, atque illi laudem feret omnibus annis,
Donec erunt artes, carmina donec erunt.
Tu quisquis transis, olim sic spiret in urna
Ver tibi, sic tellus sit super ossa levis:
Sparge rosas, et cum nardo da thuris honores,
Quid, cineri esse sat huic dicere credis Aue?

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
