Latin · Dactylic hexameter
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., VENERIS ET CUPIDINIS Dialogus., lines 5.32.1-5.32.40
Adam Siber, Poematum libri V 5.32.1-40
Unproofread scanNot analysed yet
TEla, facesque tuas, mea nate potentia, magni
Numina iam sensere poli, sensere profundi.
Ipse Deum rector, mundi qui concutit orbes
Iup piter, et valida iaculatur fulmina dextra:
Quid non cogis Amor? regni gravitate relicta,
In quasuis promptus sese mutare figuras,
Nunc aurum simulat, tauri nunc cornua sumit:
Ludit olor Ledam, ludit Deoida serpens:
Asterien aquila, Satyro Nycteida fallit.
Nam quid ego Neptune tuas, quid Delphice dic am,
Quid' ve tuas dicam Iuno Saturnia curas?
Cum rapiant ipsi tenerae mihi saepe medullae
Flammam, sollicitos quae versat in ossibus ignes.
At cur abscedens nobis Tritonia virgo
Nec curat thalamos, Veneris nec gaudia nosse?
An tua fax ignes, ipsam queis Pallada flammes,
Non habet, et mollis vires nunc per didit arcus?
Quin potius, si qua est socii tibi gratia regni,
Imperium profer nostrum: cape tela, deamque
Occulta tandem nec opinam invade sagitta.
CUP. Ne vero, ne me iubeas inferre Mineruae
Bella parens: nec enim, quibus omnia vincimus armis,
(Tam gerit haud ullo pectus violabile telo)
Hanc superem: tentata mihi iam cuncta: sed illi
Quando ego cumque dolum, caelato callidus arcu
Accedens meditor, galeam cristasque comanteis,
Dum quatit, usque adeo pavidum me terret: ut omne
Invadat corpus frigus, manibusque remissis
Tela fluant. VEN. Omnis sic ergo audacia fugit?
Qui non horrebas, memini, puer improbe quondam
Insano nostri turbato pectus amore,
Laedere Gradivo transfixa per ossa medullas:
Pallada nunc metuas. et quid truculentius illo?
CUP. At me Gradivus facilisque volensque vocatum
Ad sese, verbis blande invit abat amicis.
Non velut ista, tonans (horrendum) irasque minasque.
Nuper enim (meminisse timor) pernicibus alis
Ignaram advolitans fallente ferire sagitta
Cum cuperem, occultis facibusque afflare medullas:
Acta furore gravi, quas non exarsit in iras?