# Poematum libri V 5.32.41-85

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., VENERIS ET CUPIDINIS Dialogus., lines 5.32.41-5.32.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.32.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.32.41

Ipsum iuro tibi patrem, sum vertice cuius
Nata, Iovem, foedos removes nisi protinus ignes:
Aut quod dextra quatit, rumpam tibi pectora ferro:
Aut pede correptum tenebrosa in tartara mittam
Praecipitem, ne quem posthac tua tela lacessant.
Sic ait: at trepida gelidus formidine sanguis
Diriguit: cecidere arcus, exstincta reliquit
Flamma facem, liquidas foret ac si mersa sub undas.
Sed quoque nescio quos adverso pectore monstri
Horrifici vultus, squalentiaque ora veneno
Sustinet: haec quoties irata obvertit, ab illa
Quin fugiam, non me potis est vis ulla morari.
VEN. Et te terruerunt quem tela Typhoea numquam,
Non metuisse pudet Phorcynidos ora Medusae?
At quare nondum tua sunt Heliconia tempe?
Scilicet Aonidum pavido quoque turba minantur,
Anguiferosque gerunt inimico pectore vultus?
CUP. Imo ego Corycidas nymphas venerorque coloque,
Nec flammis ausim nostris invadere, quando
Iura verecundi metuunt violare pudoris.
Intentae sanctis et dum sunt artibus, et dum
Aut laetae indulgent choreis, aut carmina dicunt:
Otia lascivi fugiunt alimenta furoris.
Quid loquar ipsum etiam quod me fecere poetam,
O' genitrix, operum quoties dulcedine captus
Assistoque illis, nec me citharasque tenere
Dedecuisse puto, dulces nec dicere versus.
VEN. Intentae sanctis esto sint artibus: esto
Aonides leges metuant violare pudoris:
At certe nemorum custos Latonia, virgo
Non erat, imperii nostri tibi cura Cupido
Si foret. CUP. Haec vero solis in montibus errans.
Et per inaccessas rupes, atque invia saxa,
Nunc hac, nunc illac fugit indeprensa: measque
Et facibusque aliis, alioque cupidine capta,
Virgineo excussas contemnit pectore flammas.
VEN. Ergo capta aliquo tamen illa Cupidine flagrat?
CUP. Capta quidem flagrat, casto sed prorsus amore:
Quo sectatur apros, ceruos, suluosque leones
Excitos latebris venatrix. Segnia quare
Otia cum vitans, placitum irrequieta laborem
Urgeat: haud feriam porro ne quaere doceri
Cur ego Dictynnam. Nam qui fugit otia, honesta
In studia incumbens, facile contemnet amorem,
Liber Acidaliae, saevoque Cupidinis aestu.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
