# Poematum libri V 5.33

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM MARGARITAE Fabriciae, Pisonis F. Hospes et Polyhymnia.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.33

H. HVic tumulo deus ecquis adest? P. Polyhymnia. H. vates
An'ne hic? P. non: mater vatis humata iacet.
H. Dic vero cuius? P. Dyrcaeis, carmina rebus
De sacris, pangit qui Venusina modis.
H. Fabricium dicis? quis moribus illa? P. Pudicis.
H. Vita? P. Quae pauper, sed sine labe fuit.
H. Qua pietate virum coluit? P. post fata maneret
Illius, ut viduo per tria lustra toro.
H. At non eduxit sobolem bene. P. cur iuvat ergo
Fabricvios probitas, officiique decus?
H. Quam placide vitam mutavit morte? P. Redemptos
Quam qui se credunt sanguine Christe tuo.
H. Sunt satis haec: cineri sit pax, requiesque sub urna,
Ambrosio aeternum busta liquore fluant.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
