Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD HIERONYMUM VVELLErum Theologum.
Adam Siber, Poematum libri V 5.34
Unproofread scanNot analysed yet
QUod bene vis studiis, in qua traduntur et artes,
Non clausa est curis area docta tuis:
Rem facis, haud spernens Vellere Hieronyme Musas,
Qua non est nostro tempore rara magis.
Turpe quidem dictu, sed cur manifesta negemus?
Non modo iudicii nil rude vulgus habens:
Sed quoque sacratas leges, et iura tueri
Publica, quorum humeris non leve fertur onus:
Sed quoque doctrinae titulis quae turba superba
Artibus a rectis nomen adepta tenet:
Utilitate probat Musas, per seque petendum
Quod venit ingenio non putat esse decus.
Cura voluptatum prior est, quam cura scholarum,
Et plus doctrina fulua moneta placet.
Scire decus nullum, nummus iuvat: arca referta
Quo dum sit, quaeso bardus inersque vocer.
Quod facit ad reditus, charum est: venerabile nomen
Musarum spretum, pro nihiloque iacet.
Quo magis admiranda tua est constantia, qui non
Torrentis veluti vortice raptus aquae:
Ipse etiam vitii communis labe traharis,
Sint studia et curis inferiora tuis.
Scilicet indignum credis sapiente bonoque,
Iudicium vulgi, stulticiamque sequi,
Et velut ex alto Musas contemnere, quarum
Hoc quod habes clarum munere nomen habes.
Turpe putas artes caelestia spernere dona,
Pars quibus haec vitae nulla carere potest.
Artes sancta Dei conservant dogmata, sitque
In precio pietas, relligioque suo.
Artes et populos et maxima regna tuentur,
Constituunt leges, iusticiamque docent.
Artes si non sunt, feritas tenet omnia, vita
Inculta haec prorsus mortis et instar habet.
Macte animi egregii in Musas, quem praemia propter
Larga tibi multa est dextra datura Dei.
Quem tribuet propter clarum tibi gloria nomen,
Quod numquam tempus tollere possit edax.
Cetera labuntur tacite fugientia: Musae
Quam dant defensae, gloria morte caret.