# Poematum libri V 5.38

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM VITI THEODORI Norimbergensis Theologi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.38

HIc quoque Christe tuum nomen, verbumque professus
Sincera fidei simplicitate fuit.
Doctrinam didicit quam praeceptore Luthero,
Noluit ignotam civibus esse suis.
Audiit ergo illum Pegnesidos accola ripae,
Tradentem verbi dogmata pura Dei.
Audiit, et tali sese doctore beatam
Dixit arenoso Noricaberga solo.
Quid memorem, scripsit quos de pietate libellos,
Regnum oppugnantes impie Papa tuum?
Nunc in sanctorum coetu vatumque patrumque,
Perpetuae felix tempora pacis agit.
Et, vel inauratam citharam dum tractat, acerram
Ante Deum vel quae ture referta tenet:
Exstincto pro se Christo debere salutem,
Illius adsertum seque cruore canit.
Membra domum mentis lucis reditura sub auras,
Norica terra tulit, Norica terra tenet.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
