Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD VALENTINUM GRAVIUM Helena uxor loquitur., lines 5.39.1-5.39.44
Adam Siber, Poematum libri V 5.39.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
DEsine busta Gravi lacrimis urgere maritae,
Non domus ad querulas panditur atra preces.
Cum semel intravit nebulosum funus Auernum,
Non exorata stat via clausa sera.
Ergo licet maesto iuvet indulgere dolori,
Nempe tuos questus ventus et unda ferent.
Pro vivis pia vota valent, ubi nauta recepit
Aera Charon, Stygias obserat herba fores.
Sic fletem turba est flens consolata sodalis,
Cum congesta meum texit arena caput.
Quid tamen ista iuvant, ideo minus aegra recursat,
Actum nobiscum quae male cura putat?
Longe alias igitur nunc coniugis accipe voces,
Quae minus ut sanent, pectora maesta levent.
Immatura quidem quae nos divulsit amantes,
Nec tamen ante suum mors properata diem est.
Cuique Deus vitae quem pegit terminus haeret,
Non fas hunc Helenae transiliisse fuit.
Et quae casta fuit, satis est vixisse putanda
Illa diu, licet haud vixerit illa diu.
At centum totos quamvis impleverit annos,
Quid, non'ne est vivens mortua turpis anus?
Digna parente fui Vuellero, digna marito,
Pignora cui Christo bina favente dedi.
Ipsa mares vellem tibi, non peperisse puellas
Tantum, quid velle est sed prohibente Deo?
Quae placuere, iubet: quae non, vetat: inque potente
Illius est soboles, vitaque morsque manu.
Iam vero qui' nam potuit tua tempore coniunx
Eripi ab humanis commodiore malis?
In bellis an me potius, quam summa ferentem
Gaudia, perpetua vivere pace cupis?
Non scelerata tenent nam me loca nocte profunda,
Sulphureo flammae qua Phlegethonte sonant.
Qua fera serpentum redimitus colla caterua,
Tergemino manes territat ore canis.
Et genus infidum nuptarum poena coercet,
Quaecumque aeternum nec timuere Deum.
Iosepho, mecha est illic, quae passa repulsam
Vinclorum falso crimine caussa fuit.
Amridaeque, Dei vatum, Sidonia coniunx
Mactatrix, morsu dilacerata canum.
Athalia est illic, nati quae stirpe perempta,
Sacrilega invasit regia sceptra manu.