# Poematum libri V 5.39.45-90

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD VALENTINUM GRAVIUM Helena uxor loquitur., lines 5.39.45-5.39.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.39.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.39.45

Et quae Baptistae saltantem a patre puellam
In disco iussit poscere dona, caput.
Me Paradisiacos Christus deduxit in hortos,
Elysium felix qua fovet aura nemus.
Hic choreas agitant exutae corpore mentes,
Atque Deo grata carmina voce canunt.
Hic matronarum sanctum decus Heroinae,
Historiae narrant quaelibet acta suae.
Serpentis vetita quod carpserit arbore pomum
Eua dolo, aeternam commeruisse necem.
Nec nocuisse sibi tantum, charoque marito,
Verum hominum totum facta luisse genus.
In placida sed quod requie, nunc pace fruatur:
Hoc tibi, ait, soli debeo nate Dei.
Tu caput anguinum calcasti, fractaque colla,
Et victa absorpta est mors mea morte tua.
Sara Dei iussu patrios cum coniuge muros,
Aruaque Chaldaei deseruisse soli.
Inde Palaestinas, Phariasque errasse per oras,
Bis raptam thalamo Thariadaeque sui.
Nec tamen excepta quidquam formidine passam,
Quod fuerit semper vindice tuta Deo.
Et prima quamvis foret infecunda iuventa:
Auctam iucunda postmodo prole senem,
Prole, cui series promissa immensa nepotum,
Serpentis victor, natus et ipse Dei.
Hanc circum Nahoris, stant et Labanides, omnes
Matresque Isacides, Isacidesque nurus.
Muta nec ulla silet, sed postquam desiit illa,
Incipit haec, laudes concelebratque Dei.
Quas inter cum sim, coetus pars facta beati,
Et vero laudem non minus ipsa Deum:
An mihi maluerim longissima tempora vitae,
Quam mens egisset corpore clausa suo?
At iam forma abiit, nostroque cadavere vermes
Pascuntur, serpens et super ossa cubat.
Terra sumus, terrae debentur corpora: cum sint
Nostra cinis, fiant quid nisi membra cinis?
Scilicet has meruit primorum culpa parentum,
Sustineat poenas ut vitiosa caro.
Et tamen iste cinis, putridique cadaveris ossa,
Paulo animae post sunt restituenda suae.
Ipse Dei natus rediuivo corpore, regni
Caelestis dextra sceptra potente tenet.
Hunc sua membra putas passurum in morte relinqui,
Pro quibus est patri victima factus homo?

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
