# Poematum libri V 5.4.1-44

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., AD VALENTINUM HERTELIUM, Delibris historiae subterraneorum Georgii Agricolae., lines 5.4.1-5.4.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.4.1

SCribimus indocti passim doctique libellos,
Quaerendique omnes nominis ardor agit.
Explicat hic rerum caussas: hic fonte petitum
Socratico, quo sit vita regenda, modum:
Ille Paloemonias leges: praecepta diserti
Zenonis pressa monstrat at ille manu:
Eloquii multos per campos ire patenteis,
Verbaque non uno pingere flore iuvat: -
Enarrant multi veteres, nil lucis egentes: -
Historiis multi nomen habere volunt:
Est qui se Thamyran superare, atque Orphea cantu
Credit, et ex illo nobilis esse cupit:
Est alius numeros, alius qui sidera tractat,
Atque Syracusium se putat arte senem.
Denique non fungos tot, cum se vere tepenti
Montibus et silvis terra remittit, habet:
Se profert isto scriptorum tempore quanta
Copia, quo libris omnia plena novis.
Qui tamen Herteli, qui fit, non omnibus aeque
Ut veniat famae, quod petiere, decus?
Non raro partae cernentes funera laudis,
Et superet libris maxima turba suis?
An quod transcribunt tantum praeclara reperta,
Ingenio veteres quae peperere suo?
Nil ex se quidquam gignentes, nosse futura
Saecula quod curent, posteritasque memor.
An'ne etiam, quod digna lini nec tollere, limae
Nec sub iudicium verba vocare solent?
Ferre vetustatem quo possint, certius inde
Nomen, et a summa maius habere manu.
Non satis Herteli, non est scripsisse libellos,
Indicet ut titulum pagina prima tuum:
Gloria te levet ut terra sublimis, et inter
Non fastiditos ut numerere viros:
Non careant genio: procul absit inertia : scriptis
Ipse potest auctor quem dare quisque suis:
Ad res praeclaras, si cura et lucidus ordo,
Accedant Latio verbaque digna sono.
Quae neget Agricolae monumentis si quis inesse,
An'non iudicio iure carrre putes?
Agricolae, qui nunc praestans ne docta vetustas
Laudibus ingenii saecula nostra premat:
Ingressus terrae latebras, Plutonia regna,
Audax, naturae perficit historiam.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
