Latin
ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM HENRICHI Ducis Saxoniae, Alb. F.
Adam Siber, Poematum libri V 5.6
Unproofread scanNot analysed yet
HAec Henriche tibi statuit monumenta sepulchri
Pro meritis populus, pro pietate tuus.
Adicit et fletus, nec non bona verba, precesque,
Et quaecumque tui munera poscit amor.
Te Misena quidem gavisa est principe paruo
Tempore, quod regni frater haberet opes.
Quo tamen usque, prius tota cum stirpe sepulto
Fratre, tibi populo reddere iura datum:
Non sensit dominum, sensit tua turba parentem,
Usa sui miti principis imperio.
Nam quamvis, esses quod servantissimus aequi,
Punires iusta facta proterua manu:
Non metui tamen ipse magis, quam semper amari,
Charus et optasti civibus esse tuis.
Quinetiam verae doctrinae captus amore,
Qua res non ulla est principe digna magis:
Multorum contra fremitus, irasque, minasque,
Defendis verbi dogmata pura Dei.
Posset et ut populus de relligione doceri,
Acceptosque Deo quae facit esse, fide:
Ignavum e templis monachos pecus eicis, omnes
Sacrificum incestae nequitiaeque dolos.
Cuifacto certant forti non pectore, terris
Passa pericla tibi, passa pericla mari.
Gloria non belli: fueris nam quantus in armis,
Nec Phrysia, ut cupiant, arua negare queunt.
Nunc animas inter sanctas super aethera, curis
Exuto, felix est tibi parta quies.
Ipsa quies Christus: Christus quoque vita, bonumque:
Parta quies Christus, vita bonumque tibi.
Nec nostros fletus, nec curas munera, nec quas
Nunc tibi supremas soluimus exequias.
Chare parens igitur patriae, invidisse quietis
Nos tibi dicamur ne bona summa tuae:
Iam lacrumae sistant. tuque ô decus addite caelo,
Perpetuum salue, perpetuumque vale.