# Poematum libri V 5.8

Adam Siber, Poematum libri V, ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON Liber Secundus., IN TUMULUM IOANNIS CELlarii Theologi.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-siber/poematum-libri-v/5.8

SIste gradum, brevis est hospes mora, carmina donec
Haec pauca in tumuli fronte notata legas.
Frigida Ioannis Cellari membra sub isto
Marmore, Lethaeo pressa sopore cubant.
Tempora qui rectis studiis cum multa dedisset,
Curreret et linguae copia larga viro:
Non genus elegit vitae, quod turpia tantum,
Dulcius hoc quo nil tempore, lucra daret:
Esse sed exillis voluit, qui dogmata Christi,
Qui vera populum de pietate docent.
Ergo etiam lingua, verbisque potentibus usus,
Quod nunc ad multos non leve crimen habet:
Sancta salutiferi defendit dogmata Christi,
Quae fidei statuunt regna beata dari.
Nec meritis nostris deberi dona salutis,
Quae solo a Christo, non aliunde venit.
Et sic sacrilegi contra mendacia Papae,
Ac monachum contra somnia vera docens?
Lata per arua greges sparsos ad ovile reduxit,
Ne fierent avido praeda voranda lupo.
Quid mores referam sanctos, vitamque peractam,
Quae verbo Christi consona tota fuit?
Non ignarus erat vero a pastore requiri,
Heu quorum paucos tempora nostra ferunt:
Et populum recte de relligione docere,
Exemplumque boni moribus esse viri.
At quamvis plures poter at superesse per annos,
Utilis et Christi longius esse gregi:
Nam vires nondum gravis inter ceperat illi
Aetas, cum Lachesis rupit avara colum.
Non ita Christe tibi visum, tellure quiescunt
Ossa, animus caelo. quo libet, hospes abi.

---

Adam Siber, Poematum libri V. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/siberpoematum_1.xml.
