Latin
Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER PRIMVS., XXI. PRAEROGATIVAE AETATIS, AB ESAO IN IACOBUM PATRIARCHAM TRANSLATIO.
Adam Siber, Sionion 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
Esae, dum ventri seruis, sectaris et apros,
Interuorsa alius munera patris habet.
GEN. XXVII.
SIluas amat, colitque saltus, concutit
Septus latrantum copijs venabulum,
Agitque apros, figitque in obstantes plagas
Truditque ceruos Esaus leues, virum,
Placens sibi, magnumque sese existimat,
Primus suae quod sit labor matris: bonus
Iacobus at vir, integer, simplex, domi
Matris, patrisque iussa obit, dat et operam
Semo, Semique filijs: vendit suae,
Ius Esaus ,ludum arbitratus, et iocum,
Aetatis, et se honore primatus sua
Sponte ipse, ventris gratia, priuat: Patris
Contra voluntas ergo quam fert Isasci,
Contricis astu, temperante caelitum
Sic patre rem, sine quo nihil fieri potest,
Maior minori posthabetur: nobili
Absentis, et sectantis in campo feras,
Esai Iacobus veste amictus, pellibus
Manusque collumque inuolutus, a patre
Felicitatur rore caeli, pinguibus
Terraeque glebis, sceptri honore, sacrufica
Et dignitate, et omnibus laetissimis:
Plorat repulsus Esaus, sed nil agit.
Infestior superbis omnibus Deus
Contemta tollit, abijcit tumentia.