Latin
Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER PRIMVS., XXIX. MOSIS AMRAMI F. ORTVS, CONSERVATIO, EDVcatio, et exilium.
Adam Siber, Sionion 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
Educat Amramiden ignara Pharaonis aula,
Ne sint decreti non rata scita Dei.
EXOD. II.
NOn est Deum sapientiae vis, consilii
Prudentis aut contra vlla, nec furor potest
Mortalis impedire Numini semel
Decreta, magnum quod tuetur aethera.
Neci editus, seruatur ex vndis fide
Matris, patrisque transque fertur regiam
Moses in aulam, fitque natae filius
Pharaonis, adoptatus ab ea, combibit
Sapientiamque Aegyptiorum, maximis
Dictisque pariter, atque factis inclytus.
At lustra cum bis ageret octo, aula exiens
Fide, recusat amplius iam Filiae
Natus vocari regiae, ad populum Dei
Et transit, eligitque cum suis pati,
Bonis frui quam perditus fugacibus:
Christi ratus probrum, ampliores, regijs
Opes opibus, et gloria Nilotica.
Ad vindicandas dein suorum iniurias
Aggressus, odium incurrit, et periculum:
Vt ergo vitae consulat, potentiam
Furentis exeatque regis, qui neci
Quaerebat illum, sponte profugus exulat,
Spectans fide, excitata quae, caelestia.