Latin
Adami Siberi SIONION, SEV, HISTORIAE SACRAE LIBER PRIMVS., XXXIIII. AQVAE AMARAE. MANNA. PETRA PERCVSSA. AMALECHITAE FUGATI.
Adam Siber, Sionion 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Vndae emendantur, laticesque ceraunia fundunt:
Nubibus esca fluit, barbara turba cadit.
EXOD. XVI. XVII.
CItius nihil senescit atque gratia:
Humana nec pendere mens vult de Dei
Tantum manu. nunc esse nullas igneo
Sitis sub axe quis leuetur, nunc aquas
Non potui queruntur Hebraei, minas
Iactantque, panes iurgioque, carnium
Ollas, Canopicasque mensas flagitant.
Sed non tenax promissionis non suae
Ideo est Deus, malosque perdit: impijs
Ne murmurantium ergo sit tumultibus
Locus, iubet non grata quae gustatui
Dulcescat vnda, ligno amaror pellitur:
Quas inuehit cumulantur alituum Notus
Et castra et agri stragibus: fetae polo
Instar pruinae Manna nubes depluunt:
Ne pane tantum sed magis verbo Dei
Ali putemus nos: Silex vim maximam
Percusa aquarum erumpit: irruit ferus
Amalechus, extremosque carpit: Iosuam
Armat, iugum petitque collis, et leuat
Virgam polo, votisque rem Moses gerit:
Cum fratre fulcit illius Calebius
Manus: repulsam nesciunt credentium
Preces: fugit lux, hostis et fusus iacet:
Victor reducit copias Dux praelio
Authore, qui, quae vult, cuique dat, Deo.