Latin
LYRICORUM LIBER PRIMUS., GERMANIA, suismet discordiis confecta iterato questu deploratur., lines 1.54.65-1.54.108
Adam Widl, Lyrica 1.54.65-108
Unproofread scanNot analysed yet
Adhucque nostris ruderibus suam
Firmabit Aulam sanguinis Helluo,
Lasciviens nostro cruore
Teutonicis inhiabit arvis.
Nonne illa crescit Barbara plurimis
Hyaena Regnis? nonne propinqua stat
Ianizarorum natio trux
Corporibus, iugulisque nostris?
Hoc libra quaevis palpitat ordine,
Ut, una quando succuba lancium
Sidit profunde, mox resurgat
Altera, quae fuerat subacta:
Nempe orbis aetas ultima Barbaris
DEI flagellum tradidit in manus,
Quo Christiani vindicetur
Opprobrii scelerata vita.
Ah! parce tandem Patria cladibus,
Et tot duellis subtrahe pabulum
Mars dire, iuratasque mergi
In proprio gremio secures
Absolve tandem, ne feriant suam
Semper Parentem. sunt alii super
Quibus perfidam frontem revellas
A iugulo, mediosque scindas.
Pestem exsecrandam ne procul autuma.
Europa Turcas iam dolet hospites.
Lunata tempestas Parentis
Iam gremio prope stat potita.
Cognata necdum proelia finies?
Nondumque spectas tot pereuntium
Sitim coronarum cruentum
Semper adhuc stimulare monstrum?
Ah! tandem amici sanguinis elue
Infame punctum: tot popularium
Labem cicatricum Gradivi
Obsequio melioris orna.
Atlante sesso denique concident
Tot fracta bellis iurgia Teutonum,
Et arma fortunata quondam
Egregia nece Barbarorum
Unum in sepulcrum languida corruent.
Ut fallar, opto. sed faba proxima est,
Cudenda nostros in lacertos.
Iam flagrat Ucalegon propinquus.