Latin · Asclepiad stanza, three Asclepiads and a Glyconic
ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER TERTIUS., Doctrinam sine Virtute nihil esse.
Adam Widl, Lyrica 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
AUscultate Sophi, quotquot ab editis
Iactatis cathedris docta tonitrua,
Et tussim celebrem, scitaque iurgia
Miscetis calido foro!
Ne digna est obolo sola scientia,
Quae virtute caret. nil valet ars hebes.
Cui non connubio iuncta marita sit
Virtus participi toro:
Inflat magnificos lubrica vertices,
Ceu ventis gravidam, quae iacitur, pilam:
Ceu bullam vitream, quae volat aere
Leni evanida ventulo.
Multis exitio facta Scientia
Stravit praecipites. sustulit ARRIUM
Sanis consiliis indomitum caput,
Coepto schismate saxeum.
Intonso est melius vellere gausape,
Quam mollis tenerae pannus Epomidis,
Aut doctae Endromides, quas Academicus
Mos in Pallia proicit.
Ignari rapiunt sidera Rustici,
Volvuntur Scioli carne merissima:
Subtili ingenium lumine pervigil
Vili sanguine volvitur.
Dicunt, non faciunt, plurima qui sciunt;
Sunt capti manibus, gutture qui boni:
Ostendunt aliis pollice sidera,
Ast ipsi in foveam cadunt.
Quae virtute caret manca Scientia,
Vagina abs gladio gemmea dicitor!
Ornetur Pietas. serva pedisequa
Ad pompam Dominae facit.