# Lyrica 3.21.63-137

Adam Widl, Lyrica, ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER TERTIUS., AD OLAUM BEDULIUM Cum propositi paenitens ex Religioso Tirocinio excessisset., lines 3.21.63-3.21.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-widl/lyrica/3.21.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-widl/lyrica/3.21.63

O corculum maestae parentis!
O super omnia care fili,
Audi obsecrantem cum lacrimis tuam
Olim parentem, sed viduam modo!
Ah! siste cursum, provolutam
Respice commiserate Matrem:
Invita non sum: me quoque conscia
Fies, quod optas: ipsamet annuam,
Sed tempus exspecta virile,
Commodius statui legendo.
Lis non dirempta est. flumina filius
Materna risit, ceu Crocodillina.
Per undam, et ignes evolasset;
Ipsa valens penetrasset aera
Sacris favillis ausa resistere.
Faustum salutis principium fuit,
Cum duplicem calcans parentem
Exsiliit, vegetusque sensu
DEO vocanti paruit, et satur
Mundo relicto, se Superis litans
Vestes prehendit consecratas
Sidereo speciosus ore.
At rara Virtus non variabilis.
Repente magni propositi pudet,
Spretumque respectans aratrum
Ad Pharias animatur ollas,
Cepas anhelat, cogitat allium,
Ad Mundum, et Orcum mox reditum parat,
Convasat, et nido relinquit
Caesariem, nitidasque plumas,
Tonsoque risum vertice commovet.
Nescis, BEDULI, quis capiti tuo
Impendeat turbo malorum,
Quam Nemesis tibi texat ulnam.
Impune nullus transfuga calcitrat.
Periclitatur, ni caveas, salus.
DEI vocantis delicatum
Qui studio reprimit favorem,
Nae dignus ille est, quem redamet DEUS.
Nescis, BEDULI, quanta reliqueris.
Sed paenitebit vendidisse
Vix obolo medio salutem.
Diune firmo pectore saxeus
Offensa perges Astra lacessere?
Quousque contempto resistes
Mente DEO male pervicaci?
Toto, BEDULI, falleris AEthere,
Si te Beatum divitiis putes,
Quas abdicatas iam resumis,
Et titulos repetis priores
Valere iussos duplice foenore,
Unaque poenam. scilicet ignium
Oblite caligantis Orci,
Nec stygiae memor officinae
Propinqua morti victima caespitas,
Inane nomen Divitis occupas,
Prudensque necquicquam futuri
Grande NIHIL facis ipse magni
Opes ministras sollicitudinum,
Parcas soporis. Quam melior fores,
Si perstitisses, et Monarcha
Ditior exiguo cubili,
Turrita quam si forte Palatia,
Gemmisve structas incoleres domos,
Legesque ferres Laureatis
Imperiis utriusque Solis.
Non dives ille est, cui Phrygiis domi
Centum laborant articulis acus,
Cui lubrica stat marmor aula,
Et nitidis laqueare fulcris:
Non ille, cuius lividus aureo
Tagus per aedes ambulat alveo:
Nec, cuius ad nutum crumena
Materia locuplete tinnit,
Vere beatus iure putandus est;

---

Adam Widl, Lyrica. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/widllyrica_1.xml.
