Latin · Alcaic stanza
ADAMI WIDL E SOCIETATE IESU LYRICORUM LIBER TERTIUS., Solitaria Antiquorum Eremi PATRUM Vita prae turbis saeculi commendatur., lines 3.45.1-3.45.68
Adam Widl, Lyrica 3.45.1-68
Unproofread scanNot analysed yet
ANTONIORUM sacra mapalia,
Laresque PATRUM (quibus reverentiam
Suapte rupis sanctitate
Nescio, quis pius afflat horror)
Canenda sumam. splendidius nihil
In Orbe sacris conspicitur casis,
Quamvis palustri sint coactae
Vimine, litoreisque cannis:
Non, quod superbis turribus exsilit,
Auroque multo, et marmore lubricum
Palatium CYRI potentis
Invidiam moveat cavernis:
Certare cessent limina Principum
Adulta pinnis, et laquearia
Sudore comportata multo:
Non humiles superant Penates.
His commorari, non aliis, volet
DEUS theatris: hos amat angulos,
Impletque maiestate sacras
Incola magnificus tabernas.
O quam suavi Numine vescitur
Hic CASSIANUS, dum precibus vacat,
Coelumque Stellis seminatum
Mente, oculis, animoque lustrat?
Nil blandiente hic dulcius intimis
Semel recepto visceribus DEO est.
Fragrante sylva Vere primo,
Vita simul pietate fragrat.
His cura tectis exulat, et sopor
DEO dicatus lenius influit,
Duransque vix horis quaternis
Rursus abit, precibusque cedit
Iam constitutum foedere terminum,
Elacrimata paupere clepsydra.
Hic nulla de belli cruore,
Militibus, Ducibusque mens est,
Timorque nullus, tortor inertium.
Nescitur istic, quid Proceres agant,
Orbisque peccet; quid Tyranni,
(Sanguineum genus) aemulentur;
Aut quid Coronis, quid diadematis,
Sceptrisque fiat: quis populos regat,
Quis Imperator, quae Imperatrix,
Quis Comes, aut Baro, quisve Civis.
Quiete summa transigitur status
Extra tumultus sollicitudinum.
Non sylva vagit, non querelis
Coniugii latebrae resultant.
Cavata vili rupe domuncula
Sacras Colono sufficit ad preces,
Natumque de petra cubile
In modicum sinuatur arcum,
Ut oscitanti serviat incolae,
Somnumque portet. caetera pumice
Sculpuntur arcto. vix novenis
Crypta patet satis ampla palmis:
Anfractus illi curvus, et horridus,
Scabroque scissus fornice Circulus.
Levamen ardenti calori
AEdificat tenebrosa cautes,
Qua Palma nutrix brachia porrigit,
Umbraeque praestans hospitio Canis
Attemperat saevi latratum
AEthereum, calidosque ructus.
Regalis haec est summa Palatii:
Totius Aulae cultus Eremus est;
Satellites, grex bestiarum,
Rex sibi, et omnia CASSIANUS.